- GYTHEUM
- GYTHEUMopp. Laconicae, quod Hercules et Apollo, depositis eo loci simultatibus, communi operâ condidêrunt. Cic. l. 1. de Off. Classem Lacedoemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum. Quem locum Herm. Barbarus emendavit, cum antea AEgypteum lectum fuit. Apud Ptol. Γύθιον, apud Strab. l. 8. p. 343. et 363. Γυθεῖον vocatur. Polyb. l. 5. de Philippo loquens: Μεταβαλλόμενος δ᾿ αὖθις ἐποιεῖτο τὴν πορείαν παρὰ τὸν ναύςταθμον τῶ Λακεδαιμονίων, ὃς καλεῖται μὲν Γύθιον, ἔχει δὲ ἀσφαλῆλιμένα, τῆς δὲ πόλεως ἀπέχει τριάκοντα ςτάδια. Strabo secus, Γυθεῖον τὸ τῆς Σπάρτης ἐπίνειον εν διακοσίοις καὶ τεςςαράκοντα ςταδίοις ἱδρύμενον, ἔχει δὲ ὥς φασὶ ναύςταθμον ὀρυκτόν. Apud Liv. l. 4. Dec. 4. opp. omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse legitur. Vocatur et Gythium et Gethion, Paus. in Arcad. Navale Lacedaem. Xenoph. et Polyaen. l. 11. c. 30. ab urbe stadiis. Paleopoli hodie Nigro. Pasabas quoque Gemisto. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.